- SPATHA
- SPATHAapud Anastasium in Benedicto III. Spatam cum auro purissimo ligatam: item imagines duas ex auro purissimo: quid sit, vide supra in voce Spata: uti de investitura per Spathae capulam, suô locô. Alias σπάθη apud Graecos varia signisicat, palmitem spicatum palmae; etiam ramum robustiorem; e quo σπάθη prodibat, qui aliis spadixdictus; porro bimulorum vervorum cornua spathae vel gladii dictisunt, Gall. dagues, unde huiusmodi cervi appellati etc. Vide Salmas. ubi supra p. 221. 409. etc. de modo per Spatham texendi, vide supra Recta tunica, et ubi de Textoria Re infra. A' Spatha, seu gladio, Spatharius, nomen fuit dignitatis in Imperio Constantinopolitano satis illustris, cui Imperatorii Corporiscustodia fuerat concredita, Σωματοφύλαξ Cedreno, de qua vide quae observavit Carol. du Fresne Not. ad Alexiadem p. 259. et supra aliquid in voce Protospatharius. Eadem vox Armigeris tributa passim: imo et sic dicti Milites Ordinis S. Iacobi de la Spatha in Hispania, circa A.C. 1158. contra Saracenos instituti, de quo vide Franc. Menenium p. 94. A. Favynum p. 1168. et Beloyum c. 17. Sed et Spatharocandidatus, i.e. Spatharii simul et Candidati munere fungens, et Spatharocubicularius, occurrunt apud Luitphrandum l. 3. c. 7. et in Syn. VIII. act. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.